Cuius operibus haud parva claritatis accessio fuit, quod Rusilam virginem militari voto res bellicas aemulatam armis oppressit virilemque gloriam ex muliebri hoste corripuit.
Sed et quinque eius complices: Broddonem, Bildum, Bugonem, Fanningum et Gunnolmum, quorum pater Fyn exstitit, ob res ab ipsis praeclare editas in societatem ascivit.
In quo ob gloriae aemulationem tanta militum fortitudine concursum est, ut, perpaucis periculum fuga vitantibus, ambae penitus acies consumerentur, nec in partem victoria concessit, ubi par utrosque vulnus implicuit.
Eadem nocte Bildus et Broddo, rescissis quibus rates cohaesere funiculis, tacite sua a ceterorum complexu navigia submovere, fratrum desertione formidini consulentes magisque timoris quam consanguineae pietatis ductibus obtemperantes.Luce reddita, Fridlevus Huyrvillum, Gunnolmum, Bugonem et Fanningum ex tanta sociorum clade relictos comperiens, unus cum omnibus decernere statuit, ne lacerae copiarum reliquiae denuo discrimen subire cogerentur.
Nec rem fortius quam prosperius exsecutus felicem pugnae eventum habuit, siquidem Huyrvillo, Bugone et Fanningo oppressis, Gunnolmum hostile ferrum carminibus obtundere solitum crebro capuli ictu exanimavit.
Dum autem mucroni manum cupidius inserit, elisa nervorum officia reductos in palmam digitos perpetuo curvitatis vinculo perstrinxerunt.Idem cum Duflynum Hyberniae oppidum obsideret murorumque firmitate expugnationis facultatem negari conspiceret, Hadingiani acuminis ingenium aemulatus hirundinum alis inclusum fungis ignem affigi praecepit.
After this he lost his soldiers in Britain, and, thinking that he would find it hard to get back to the coast, he set up the corpses of the slain (Amleth's device) and stationed them in line, thus producing so nearly the look of his original host that its great reverse seemed not to have lessened the show of it a whit.